Коментари на Постање 1.8

arrow_back
» καὶ ἐκάλεσεν ὁ θεὸς τὸ στερέωμα οὐρανόν. καὶ εἶδεν ὁ θεὸς ὅτι καλόν. καὶ ἐγένετο ἑσπέρα καὶ ἐγένετο πρωί, ἡμέρα δευτέρα. «
arrow_forward
Tremellius

vocauit — vt suprà versu 5.

cælum — qua significatione in Scripturis synecdochicè volucres, cataractæ, nubes, ros cæli, & pleraque alia appellantur. Tul. libro I. Tuscul. cælo in hoc, in quo nubes, imbres, ventique coguntur, quod & humidum & caliginosum est, & c. Plinius libr.2.nat.hist.cap.38. hoc cælum appellauere maiores quod alio nomine aëra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. Aliud ergo cælum, extremum illud vniuersitatis corpus cetera ambitu suo circumplectens omnia. vt argutè docet Aristoteles libro quarto, c.5. φυσικῆς ἀκροάσεως: aliud verò hoc cælum, vt Latini auctores illi discretionis ergò appellarunt.