Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum.
Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis,
eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar ".
Dixitque ei pharao: " Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es.
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti,
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: " Planctus magnus est iste Aegyptiis "; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti).
Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis;
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.
Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ",
mandaverunt ei dicentes: " Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur,
ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis, flevit Ioseph.
Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: " Servi tui sumus ".
Quibus ille respondit: " Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati?
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros ". Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis
et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: " Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ".
Cumque adiurasset eos atque dixisset: " Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ",
mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.
Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti:
domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.
Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis:
et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.
Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.
Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
[.23] Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
[.24] Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
[.25] mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.