27.1
27.2
27.3
27.4
27.5
27.6
27.7
27.8
27.9
27.10
27.11
27.12
27.13
27.14
27.15
27.16
27.17
27.18
27.19
27.20
27.21
27.22
27.23
27.24
27.25
27.26
27.27
27.28
27.29
27.30
27.31
27.32
27.33
27.34
27.35
27.36
27.37
27.38
27.39
27.40
27.41
27.42
27.43
27.44
27.45
27.46
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: " Fili mi ". Qui respondit: " Adsum ".
Cui pater: " Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae;
sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ".
Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam.
Rebecca autem dixit filio suo Iacob: " Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
"Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar".
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi.
Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ".
Cui ille respondit: " Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis.
Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione".
Ad quem mater: " In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi ".
Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum
pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;
dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.
Qui ingressus ad patrem suum dixit: " Pater mi ". At ille respondit: " Audio. Quis es tu, fili mi? ".
Dixitque Iacob ad patrem suum: " Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ".
Rursum Isaac ad filium suum: " Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ". Qui respondit: " Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ".
Dixitque Isaac ad Iacob: " Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ".
Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: " Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ".
Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.
Ait: " Tu es filius meus Esau? ". Respondit: " Ego sum ".
At ille: " Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ". Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
dixit ad eum Isaac pater eius: " Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ".
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: Ecce odor filii meisicut odor agri pleni,cui benedixit Dominus.
Det tibi Deus de rore caeliet de pinguedine terraeet abundantiam frumenti et vini.
Et serviant tibi populi,et adorent te nationes;esto dominus fratrum tuorum,et incurventur ante te filii matris tuae.Qui maledixerit tibi, sit maledictus;et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ".
Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: " Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua ".
Dixitque illi Isaac pater eius: " Quis enim es tu? ". Qui respondit: " Ego sum filius tuus primogenitus Esau ".
Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: " Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ".
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: " Benedic etiam mihi, pater mi! ".
Qui ait: " Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ".
At ille subiunxit: " Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ".Rursumque ait: " Numquid non reservasti mihi benedictionem? ".
Respondit Isaac: " Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? ".
Dixitque Esau ad patrem suum: " Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas! ". Cumque eiulatu magno fleret,
motus Isaac dixit ad eum: Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tuaet procul a rore caeli desuper.
De gladio tuo viveset fratri tuo servies.Tempusque veniet, cum excutiaset solvas iugum eius de cervicibus tuis ".
Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: " Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ".
Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: " Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ".
Dixit quoque Rebecca ad Isaac: " Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere ".
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Cui respondit: Adsum.
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?
Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus?
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Бы́сть же ꙗ҆́ко състарѣсѧ и҆саа́къ, и҆ ѻ҆слѣпо́ста ѻ҆́чи е҆мꙋ въ не видѣ́нїе· И҆ възва̀ и҆са́ва сн҃а свое̑го старѣ́ишаго, и҆ рече е҆мꙋ сн҃е мой, ѿвѣщаⷡ‍҇ и҆саⷡ‍҇ к немꙋ̀ с҄е а҆зъ,
рече́ же е҆мꙋ, с҄е аⷥ съста́рѣхсѧ, и҆ не вѣмъ дн҃и сконча́нїю мое̑мꙋ,
нн҃ѣ оу҆бо възмѝ съсꙋд̾ свой тꙋл же и҆ лꙋкъ, и҆зы́ди на́ поле, и҆ оу҆лови́ ми звѣ́рь,
и҆ сътвори́ ми ѧ́дь ꙗ҆коже люблю̀, и҆ принеси́ ми да ѧ́мъ, да блⷵвит̾ тѧ дш҃а моѧ̀ пре́жде даже не оу҆мрꙋ̀,
реве́ка же слы́шавши гл҃ща і҆саа́ка къ сн҃ꙋ свое̑мꙋ и҆са́вꙋ, і҆ и҆де и҆са́въ на́ поле ловиⷮ ло́вꙋ ѿц҃ꙋ свое̑мꙋ·
Рече́ же реве́ка къ і҆а́ковꙋ сн҃ꙋ свое̑мꙋ меншемꙋ, с҄е а҆зъ слы́шаⷯ ѿц҃а твоеⷢ‍҇ къ и҆са́вꙋ бра́тꙋ твое̑мꙋ гл҃юща,
принеси́ ми звѣри́нꙋ, и҆ сътвори́ ми ѧ҆́дь, да ѧ́дше и҆ блⷵвлю́ тѧ преⷣ бм҃ъ пре́жде не́жели оу҆мрꙋ̀·
Нн҃ѣ оу҆бо послꙋ́шаи менѐ сн҃е мой, ꙗ҆́коже ти а҆зъ повелю̀.
ше́дъ въ ѻ҆вца̀ пои̑мѝ ѿ нихъ дв҄а ко́злища ю҆́на, и҆ добра̀ и҆ сътворю̀ ѧ҆́дь ѿц҃ꙋ твое̑мꙋ, ꙗ҆коже лю́бить,
и҆ вънесе́ши ѿц҃ꙋ твое̑мꙋ и҆ бꙋдеть ꙗ҆́сти, и҆ блⷵвит̾ тѧ ѿц҃ъ твой пре́жде даже не ѹ́мреⷮ·
Рече же і҆а́ковъ реве́цѣ мт҃ри свое́й, бра́тъ мой е҆сть мꙋ́жь косма́тъ, а҆ а́з же мꙋ́жь го́лъ
е҆гда̀ ѻ҆бы́щеть мѧ ѻ҆ц҃ъ мо́й, и҆ бꙋдꙋ пред ни́мъ ꙗ҆́ко ѻ҆би́длив̾, и҆ принесꙋ̀ на́ сѧ клѧ́твꙋ а҆ не блⷵвенїе·
Реⷱ‍҇ же е҆мꙋ мт҃и на мн҄ѣ клѧ́тва твоѧ̀ ча́до, то́чїю послꙋ́шай гла́са мое̑го, и҆ шеⷣ принеси́ ми,
шеⷣ же поѧ̀ и҆ принесѐ ма́тери, и҆ сътворѝ е҆мꙋ мт҃и ѧ҆́дь, ꙗ҆́коже люблѧ́ше ѿц҃ъ е҆го.
възе́мши ⷤ‍ⷷ реве́ка ри́зы и҆са́влѧ, сн҃а своего старѣ́ишаго кра́сны, ꙗ҆́же бѧ́хꙋ оу҆ неѧ̀ в домꙋ̀, и҆ ѻ҆блечѐ сн҃а свое̑го ме́ншаго і҆а́кова,
и҆ козли́нама ко́злищю ѻ҆бвѝ е҆мꙋ рꙋцѣ. и҆ наго́е ши́ѧ е҆го.
и҆ вда̀ ѧ́дь, и҆ хлѣбы ꙗ҆́же сътворѝ, в рꙋцѣ і҆аковли сн҃а свое̑го·
И҆ принесѐ ѿц҃ꙋ свое̑мꙋ, и҆ рече ́ѿч҃е, се́й же рече с҄е а҆зъ кт҄о е҆си т҄ы ча́до,
и҆ рече і҆а́ковъ ѿц҃ꙋ а҆зъ е҆смь и҆са́въ прьвенеⷰ‍҇ твой, сътвориⷯ ꙗ҆́коже ми гл҃а, въста́вши сѧ́ди, да ꙗ҆си ловитвꙋ мою̀, да блⷵвиⷮ мѧ дш҃а твоѧ̀·
Реⷱ‍҇ же і҆сааⷦ‍҇ сн҃ꙋ свое̑мꙋ, что̀ с҄е ꙗ҆́ко ско́ро ѻ҆брѣте. ѡѼ ча́до, се́й же реⷱ‍҇, е҆же вда̀ г҃ь б҃ъ твои преⷣ лицеⷨ моиⷨ.
Реⷱ‍҇ же і҆сааⷦ‍҇ къ і҆а́ковꙋ, пристꙋпѝ ча́до ко мнѣ да́ тѧ ѻ҆сѧжю, а҆ще ты́ е҆си сн҃ъ мо́й і҆саⷡ‍҇ и҆л҄и нѝ.
пристꙋпиⷤ‍ⷷ і҆а́коⷡ‍҇ къ ѿц҃ꙋ свое̑мꙋ и҆ ѻ҆сѧза ѝ, и҆ реⷱ‍҇ с҄е глⷵа ꙗ҆́ко гласъ і҆а́ковль, рꙋцѣ же ꙗ҆ко рꙋцѣ иса́вовѣ,
и҆ не позна е҆го, бѣста бо рꙋцѣ е҆го ꙗ҆́ко рꙋцѣ и҆савовѣ бра́та е҆го косма́тѣ· Блⷵви же е҆мꙋ
и҆ реⷱ‍҇ ты́ ли е҆си сн҃ъ мой и҆саⷡ‍҇, ѻ́н же реⷱ‍҇ а҆зъ е҆смь.
и҆ реⷱ‍҇ принеси́ ми да ѧ́мъ лови́твꙋ твою̀ ча́до, да блⷵвить т҄ѧ дш҃а моѧ̀, и҆ принесѐ е҆мꙋ і҆ ѧ́сть, и҆ принесѐ е҆мꙋ вино̀ и҆ п҆и·
Рече же е҆мꙋ і҆саа́къ ѿц҃ъ е҆го, пристꙋпѝ къ мн҄ѣ. да м҄ѧ лобыжеши ча́до,
пристꙋпи́в же и҆ лобза̀ и҆̀· и҆ ѻ҆бонѧ̀ воню ри́зъ е҆го, и҆ блⷵви е҆мꙋ и҆ реⷱ‍҇ с҄е вънѧ̀ сн҃а мое̑го, ꙗ҆́ко вънѧ̀ ни́въ по́льныⷯ, е҆мꙋже блⷵви г҃ь,
да да́сть тебѣ г҃ь ѿ росы̀ нбⷵныа̀, и҆ ѿ вла́гы земны́ѧ· Мно́жество̀ пшени́чно и҆ ви́нно,
и҆ да тѝ рабо́таю̑ть ꙗ҆́зы́цы, и҆ да покло́нѧт̾ ти сѧ кн҃ѕи, и҆ бꙋ́ди гдⷵнъ братꙋ твое̑мꙋ, да ти сѧ покланѧ́ють сн҃ве ѿца твое̑го, проклинаѧ т҄ѧ бꙋ́деⷮ про́клѧⷮ, и҆ блⷵвѧ́й т҄ѧ бꙋ́деть блⷵвенъ·
И҆ бы́сть ꙗ҆́ко сконча̀ и҆саа́къ блⷵвѧ і҆а́кова сн҃а свое̑го и҆ ꙗ҆́ко ѻ҆ты́де і҆а́коⷡ‍҇ ѿ лица̀ і҆саа́ка ѿц҃а свое̑го· И҆са́въ братъ е҆го прїиде з лови́твы,
сътвори́ же и҆ се́и ꙗ҆́дь, и҆ принесѐ ѿц҃ꙋ свое̑мꙋ, и҆ рече въстани ѿч҃е мой і҆ ꙗ҆́ждь ѿ лови́твы сн҃а свое̑го, да блⷵви́ть мѧ дш҃а твоѧ̀,
рече же е҆мꙋ і҆саа́къ ѿц҃ъ е҆го, кто̀ е҆си т҄ы, и҆са́въ же рече а҆́зъ е҆смь сн҃ъ твой прьве́нецъ и҆са́въ·
Чюди́ же сѧ і҆саа́къ чю́днѣ вельми ѕѣло , кт҄о оу҆бо лови́твꙋ принесѐ м҄и. и҆ ꙗ҆́доⷯ ѿ него̀, преⷣ прише́ствїемъ твои́мъ, и҆ блⷵвихъ е҆мꙋ, и҆ блⷵвенъ е҆сть·
Бы́сть же ꙗ҆́ко слы́ша и҆са́въ рѣчь і҆саа́ка ѿц҃а свое̑го, и҆ възопѝ гласомъ велїе́мъ, и҆ го́ркымъ ѕѣло, и҆ рече блⷵви и҆ менѐ ѿч҃е,
речеⷤ‍ⷷ е҆мꙋ пришеⷣ братъ твой съ ле́стїю взѧтъ блⷵве́нїе твоѐ·
И҆ рече і҆са́въ поправдѣ прозва̀ и҆́мѧ е҆мꙋ і҆а́ковъ, прельсти б҄о мѧ с҄е втори́цею, и҆ прьве́ньство мое взѧ̀, и҆ нн҃ѣ взѧ̀ блⷵвенїе моѐ, рече же і҆са́въ ѿц҃ꙋ своемꙋ, нⷵѣ л҄и ѻ҆ста́ло мн҄ѣ ѿч҃е блⷵвенїа.
ѿвѣща́в же і҆саа́къ рече і҆са́вꙋ, оу҆же гднⷵа е҆го сътвори́хъ тебѣ и҆ вс҄ю бра́тїю сътвориⷯ рабы̀ емꙋ, пшени́цею и҆ виноⷨ оу҆твердиⷯ е҆го, тебѣ же чт҄о сътворю̀ ча́до·
Рече же і҆са́въ ѿц҃ꙋ свое̑мꙋ, е҆да̀ е҆ді́но е҆сть блⷵвенїе оу҆ тебѐ ѿч҃е, блⷵви оу҆бо и҆ менѐ ѿч҃е. съмили́ же сѧ і҆саа́къ, и҆ възопѝ гла́сомъ ве́лїимъ і҆са́въ, и҆ въспла́касѧ.
ѿвѣща́в же і҆саа́къ ѿц҃ъ е҆го речѐ е҆мꙋ, се ѿ вла́ги земны́ѧ бꙋ́ди ти вселе́нїе, и҆ ѿ росы̀ нбⷵныѧ̀ съвы́ше,
и҆ мече́мъ своимъ жи́въ бꙋди, и҆ бра́тꙋ своемꙋ да поработа́е̑ши· Бꙋ́дет же часъ е҆гда̀ рас̾сы́плеши, и҆ ѿрѣши́ши ꙗ҆ре́мъ е҆го, ѿ вы́ѧ свое́ѧ·
Съпротивлѧ́ше же сѧ і҆са́въ і҆а́ковꙋ, ѻ҆ блⷵве́нїѝ и҆же блⷵвѝ ѿц҃ъ е҆го, и҆ рече і҆са́въ въ оу҆мѣ своеⷨ, а҆ще быша приспѣ́ли дн҃їе см҃рти ѿц҃а мое̑го. да бы́хъ оу҆би́лъ і҆а́кова брата свое̑го·
Възвѣще́на же быша реве́цѣ словеса̀ сн҃а еѧ̀ старѣ́ишаго, и послаⷡ‍҇ призва̀ і҆а́кова сн҃а свое̑го ю҆нѣ́ишаго, и҆ рече е҆мꙋ с҄е і҆са́въ братъ твой хощеⷮ оу҆би́ти т҄ѧ·
Нн҃ѣ оу҆бо ча́до послꙋшай гла́са мое̑го. въста́в же бѣжѝ в междорѣ́чїе, къ лава́нꙋ братꙋ мое̑мꙋ въ хара́нъ,
и҆ бꙋ́ди с нимъ нѣколико дн҃їи, до́ндеже минеⷮ лютость и҆ гнѣ́въ брата твое̑го ѿ тебѐ,
и҆ забꙋдетъ е҆же е҆мꙋ сътвори́лъ е҆си, и҆ посла́въ приведꙋ тѧ ѿтꙋ́дꙋ, да не когда̀ бесча́дꙋ бꙋ́дꙋ ѻ҆бою̀ ва́ю въ е҆ді́н̾ дн҃ь.
Рече же реве́ка къ і҆саа́кꙋ. стꙋжи́хъ с҄и жи́знїю свое́ю, дще́рей ра́ди сн҃овъ хеⷮѳе́ѻ҆въ, а҆ще пои́метъ і҆а́ковъ женꙋ̀ ѿ дще́рей землѧ̀ сеѧ̀, т҄о въскꙋ́ю ми е҆сть жи́ти·
Претходна глава
Следећа глава