11.1
11.2
11.3
11.4
11.5
11.6
11.7
11.8
11.9
11.10
11.11
11.12
11.13
11.14
11.15
11.16
11.17
11.18
11.19
11.20
11.21
11.22
11.23
11.24
11.25
11.26
11.27
11.28
11.29
11.30
11.31
11.32
Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem.
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Dixitque alter ad proximum suum: " Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni ". Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
Et dixerunt: " Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae ".
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
et dixit Dominus: " Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui ".
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias.
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot;
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae.
Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.
Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento:
et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem.
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Dixitque alter ad proximum suum: " Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni ". Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
Et dixerunt: " Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae ".
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
et dixit Dominus: " Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui ".
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias.
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot;
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae.
Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.
Претходна глава
Следећа глава